- DURLACUM
- DURLACUMurbs culta Germ. ad radices montium, ubi palatium nobile: Caput est Marchionatus Baden-Durlacensis. Attulit eam dotisloco, cum Pfortzhemio ac Ettlinga, marito Hermanno IV. qui mortuus est A. C. 1242. Irmengardis, fil. Henrici Brunsuicensis C. Pal. Rheni. Ex eius posteris Hesso, ibidem habitavit. Ramum dein Durlacensem orsus est Ernestus, fil. minor natu Christophori; demortui A. C. 1527. frater Bernardi, qui Badensis lineae sator fuit. Ernestus is enim cum Hochbergensi Marchionatu ac Roetelana ditione inferiorem principatum, in quo Durlacum, tenuit, Euangelicae religionis cultor. Eius fil. Carolus, defunctus A. C. 1577. pater fuit Iacobi, qui ad Pontificios transiit, brevi mortui: Ernesti Friderici, qui ad Reformatam relig. animum applicuit, defunctusque est A. C. 1604. et Georgii Friderici, qui nomine Unioni dato, infelici ad Wimpenam praelio a Tillio superatus,obiit A. C. 1638. Pater Friderici, qui Pace Monaster. in sua restitutus, decessit A. c. 1659. Ex Barbara Wirtembergica ei natus Fridericus, Lohram asseruit, affini Sueciae Regi contra Polonos militavit, Turcico bello, iuxta cum Ep. Monaster. Imperiali exercitui praefuit, hodieque ingens Confoederatorum contra Galliae Regem exercitus pars est. Pater ex Christina Magdalena Sueco-Palatina Friderici Mag. et Caroli Gustavi. Alter Friderici Sen. fil. Carolus Mag. res plurimas bello, Suecicis auspiciis, egregie gessit, etc. defunctus est A. C. 1658. relicto ex Maria Iuliana Hohenloica fil. Car. Friderico. Tertius Gustavus Adolphus Cardinalis est et Abbas Fuldensis. Vide Spener. Syll. Geneal. Hist. Distat autem urbs 2. leuc. a Rheno in Ort. 4. 2 Bada in Bor. 4. a Philippoburgo in austr. Sed hodierno bello a Gallis misere devaltata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.